- CAPANEUS
- CAPANEUSnobilis Argivus, maritus Euadnes, qui una cum Polynice ad bellum Thebanum profectus, cum scalas muris admo. vere vellet, a Thebanis lapidibus fuitobrutus. Hinc factus est locus fabulae, Capaneum cum Deorum contemptor esset, a Iove Fulmine esse percussum. Vegetius, l. 4. De re militari, c. 21. Qui scalis (inquit) in obsidione urbium utuntur, frequenter periculum sustinent, exemplô Capanei, panei, a quo primum scalarum oppugnatio perhibetur inventa, qui tantâ mole lapidum fuit obrutus a Thebanis, ut fulminibus dicatur exstinctus. Ovid. l. 4. Trist. El. 3. v. 63.Cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu.Hinc Capaneus. Stat. l. 8. Theb. v. 662.---- ---- Capancauqe pinusIam procul Aoniis volet agnoscenda catervis.Idem, l. 12. v. 764.---- Capaneaque misimus umbrisPectora. ---- ----Item Capaneius, Stat. l. 12. Theb. v. 545.--- Ausa ante alias Capaneia coniux.Vide etiam Apollod. et Hyginum, Fab. 68 70. Addo, qued cutem eius in boum pelles duratam, habet Lutatius, ad Statium, Theb. l. 6. De combusto vero eius fuhninati cadavere, vide Iac. Nicolaum Loensem, Miscellan. l. 3. c. 20. laudatum Casp. Barthio, Animadversion. ad Papinium Statium l. 3. p. 1560. Inter Taurisci celebris opera, Capanei quoque imaginem reffert Plin. l. 35. c. 11.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.